Encontrados 18 resultados para: Adadezer

  • Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten. (Liber II Samuelis 8, 3)

  • Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum; (Liber II Samuelis 8, 5)

  • Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; (Liber II Samuelis 8, 7)

  • et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)

  • Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer (Liber II Samuelis 8, 9)

  • et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, (Liber II Samuelis 8, 10)

  • de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba. (Liber II Samuelis 8, 12)

  • Misitque Adadezer et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et venerunt in Elam; Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum. (Liber II Samuelis 10, 16)

  • Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon. (Liber II Samuelis 10, 19)

  • Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo. (Liber I Regum 11, 23)

  • Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina