Encontrados 22 resultados para: Benedicam

  • Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. (Liber Genesis 12, 2)

  • Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”. (Liber Genesis 12, 3)

  • Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. (Liber Genesis 17, 16)

  • Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)

  • et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, (Liber Genesis 26, 3)

  • ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26, 24)

  • "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar". (Liber Genesis 27, 7)

  • Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)

  • Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)

  • Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis”. (Liber Numeri 6, 27)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina