Encontrados 47 resultados para: Bestiae
Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus, (Liber II Maccabaeorum 15, 20)
sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; (Liber Isaiae 13, 21)
et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. (Liber Isaiae 18, 6)
Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. (Liber Isaiae 56, 9)
Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)
Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi. (Liber Baruch 6, 67)
Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)
Super ruinam eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius erunt universae bestiae campi, (Prophetia Ezechielis 31, 13)
Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. (Prophetia Ezechielis 34, 28)
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. (Prophetia Ezechielis 38, 20)
et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)
Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 81)