Encontrados 5 resultados para: Bethsamitae

  • Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)

  • Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent. (Liber I Samuelis 6, 13)

  • Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. (Liber I Samuelis 6, 14)

  • Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. (Liber I Samuelis 6, 15)

  • et dixerunt viri Bethsamitae: “Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?”. (Liber I Samuelis 6, 20)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina