Encontrados 118 resultados para: Christus

  • Dixitque ad eos: “Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam”. Et dixerunt: “Testis”. (Liber I Samuelis 12, 5)

  • Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “Absque dubio coram Domino est christus eius!”. (Liber I Samuelis 16, 6)

  • dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)

  • Haec autem sunt verba David novissima: “Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. (Liber II Samuelis 23, 1)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)

  • Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)

  • et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 4)

  • Respondens Simon Petrus dixit: “Tu es Christus, Filius Dei vivi”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)

  • Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)

  • Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)

  • Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina