Encontrados 14 resultados para: Constitue

  • Constitue mercedem tuam, quam dem tibi”. (Liber Genesis 30, 28)

  • Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47, 6)

  • Dixitque Moyses ad pharaonem: “Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant”. (Liber Exodus 8, 5)

  • Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 21)

  • sed constitue eos super habitaculum testimonii et cuncta vasa eius et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt habitaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum habitaculi metabuntur. (Liber Numeri 1, 50)

  • dixeruntque ei: “Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes”. (Liber I Samuelis 8, 5)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)

  • Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: “Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusaei”. (Liber II Samuelis 24, 18)

  • Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. (Liber Esdrae 7, 25)

  • Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt. (Liber Psalmorum 9, 21)

  • Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. (Liber Psalmorum 109, 6)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina