Encontrados 37 resultados para: Convivium

  • Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)

  • Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. (Liber Genesis 21, 8)

  • Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt. (Liber Genesis 26, 30)

  • Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. (Liber Genesis 29, 22)

  • Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum; (Liber Genesis 40, 20)

  • Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”. (Liber Genesis 43, 16)

  • Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum ­ illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium ­ (Liber Genesis 43, 32)

  • Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant. (Liber Iudicum 14, 10)

  • Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)

  • Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. (Liber I Samuelis 25, 36)

  • Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium. (Liber II Samuelis 3, 20)

  • Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se”. (Liber II Samuelis 12, 4)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina