Encontrados 18 resultados para: Cucurrit

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram (Liber Genesis 18, 2)

  • Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)

  • Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant. (Liber Genesis 24, 28)

  • Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29, 13)

  • cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: “Eldad et Medad prophetant in castris”. (Liber Numeri 11, 27)

  • Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)

  • Et cucurrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocasti enim me”. Qui dixit: “Non vocavi. Revertere; dormi!”. Et abiit et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)

  • Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. (Liber I Samuelis 17, 22)

  • Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17, 48)

  • cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)

  • Et ait Ioab Aethiopi: “Vade et nuntia regi, quae vidisti”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. (Liber II Samuelis 18, 21)

  • qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: “Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te”. Dixitque ei: “Vade et revertere; quid enim feci tibi?”. (Liber I Regum 19, 20)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina