Encontrados 515 resultados para: Cumque

  • Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo (Prophetia Danielis 8, 18)

  • Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret. (Prophetia Danielis 8, 27)

  • Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei, (Prophetia Danielis 9, 20)

  • et dixit ad me: “Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te”. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui. (Prophetia Danielis 10, 15)

  • et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. (Prophetia Danielis 11, 34)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. (Evangelium secundum Marcum 5, 18)

  • cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “Pete a me, quod vis, et dabo tibi”. (Evangelium secundum Marcum 6, 22)

  • Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina