Encontrados 600 resultados para: Deum

  • Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt, (Epistula ad Hebraeos 12, 23)

  • Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)

  • qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. (Epistula I Petri 1, 21)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)

  • Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)

  • Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)

  • Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: (Epistula I Petri 3, 18)

  • Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, (Epistula I Petri 3, 21)

  • Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)

  • si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. (Epistula I Petri 4, 16)

  • Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina