Encontrados 39 resultados para: Dicam

  • Ait Moyses ad Deum: “Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?”. (Liber Exodus 3, 13)

  • Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! (Liber Deuteronomii 32, 40)

  • Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)

  • Quaeso, Domine, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem? (Liber Iosue 7, 8)

  • Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: “Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. (Liber Thobis 7, 10)

  • Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. (Liber Iob 7, 4)

  • Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. (Liber Iob 10, 2)

  • Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. (Liber Iob 32, 10)

  • Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, (Liber Psalmorum 18, 50)

  • Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 27, 6)

  • Dicam Deo: “Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?”. (Liber Psalmorum 42, 10)

  • Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. (Liber Psalmorum 50, 12)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina