Encontrados 18 resultados para: Dicetur

  • Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)

  • Et de Sion dicetur: “Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus”. (Liber Psalmorum 87, 5)

  • quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)

  • Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur? (Liber Ecclesiasticus 34, 4)

  • Et dicetur in die illa: “Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius. (Liber Isaiae 25, 9)

  • vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)

  • In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum. (Liber Ieremiae 4, 11)

  • Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, (Liber Ieremiae 16, 14)

  • Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”. (Prophetia Ezechielis 13, 12)

  • Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. (Prophetia Osee 2, 1)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina