Encontrados 13 resultados para: Diligite

  • Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. (Liber Psalmorum 31, 24)

  • Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, (Liber Sapientiae 1, 1)

  • Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 11)

  • Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 10)

  • Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. (Prophetia Amos 5, 15)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)

  • Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 44)

  • Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; (Evangelium secundum Lucam 6, 27)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)

  • Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)

  • Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)

  • Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina