Encontrados 1722 resultados para: Ego

  • Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi. (Epistula II ad Corinthios 12, 16)

  • Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; (Epistula II ad Corinthios 12, 20)

  • neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; (Epistula ad Galatas 4, 12)

  • Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. (Epistula ad Galatas 4, 24)

  • Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)

  • Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)

  • Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)

  • De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina