Encontrados 161 resultados para: Frater

  • Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)

  • Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”. (Liber Genesis 20, 5)

  • Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim”. (Liber Genesis 20, 13)

  • Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur”. (Liber Genesis 24, 55)

  • Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. (Liber Genesis 25, 25)

  • Cui ille respondit: “Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. (Liber Genesis 27, 11)

  • Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius (Liber Genesis 27, 30)

  • Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)

  • et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)

  • dixit ei Laban: “Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias”. (Liber Genesis 29, 15)

  • At ille: “Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi”. (Liber Genesis 33, 9)

  • Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina