Encontrados 8 resultados para: Hanon

  • Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo. (Liber II Samuelis 10, 1)

  • Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam”. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, (Liber II Samuelis 10, 2)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: “Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te?”. (Liber II Samuelis 10, 3)

  • Tulit itaque Hanon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. (Liber II Samuelis 10, 4)

  • Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: “Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius”. (Liber I Paralipomenon 19, 3)

  • Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 4)

  • Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; (Liber I Paralipomenon 19, 6)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina