Encontrados 122 resultados para: Ideo

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus; (Prophetia Ezechielis 13, 8)

  • ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. (Prophetia Osee 4, 13)

  • Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est. (Prophetia Amos 5, 13)

  • Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)

  • Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)

  • Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)

  • Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)

  • Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)

  • et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)

  • Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)

  • Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina