Encontrados 54 resultados para: Ioas

  • Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada sacerdos. (Liber II Regum 12, 3)

  • Dixitque Ioas ad sacerdotes: “Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, (Liber II Regum 12, 5)

  • Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. (Liber II Regum 12, 7)

  • Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: “Quare sartatecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a notis vestris, sed ad instaurationem templi reddite eam”. (Liber II Regum 12, 8)

  • Quam ob rem tulit Ioas rex Iudae omnia sanctificata, quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias patres eius reges Iudae, et quae ipse obtulerat, et universum aurum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis, misitque Hazaeli regi Syriae; et recessit ab Ierusalem. (Liber II Regum 12, 19)

  • Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 12, 20)

  • Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sella. (Liber II Regum 12, 21)

  • Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13, 1)

  • Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo. (Liber II Regum 13, 9)

  • Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)

  • Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 13, 12)

  • Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. (Liber II Regum 13, 13)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina