Encontrados 2367 resultados para: Israel

  • sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 13, 18)

  • Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum”. (Liber Exodus 13, 19)

  • “Lo quere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare. (Liber Exodus 14, 2)

  • Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum". (Liber Exodus 14, 3)

  • Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: “Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis?”. (Liber Exodus 14, 5)

  • Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa. (Liber Exodus 14, 8)

  • Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. (Liber Exodus 14, 15)

  • Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. (Liber Exodus 14, 16)

  • Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. (Liber Exodus 14, 19)

  • Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)

  • Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. (Liber Exodus 14, 22)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina