Encontrados 7 resultados para: Laetamini

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis. (Liber Iudicum 9, 19)

  • Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde. (Liber Psalmorum 32, 11)

  • Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius. (Liber Psalmorum 97, 12)

  • Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, (Liber Isaiae 66, 10)

  • Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius. (Prophetia Ioel 2, 23)

  • Et iterum dicit: “Laetamini, gentes, cum plebe eius”. (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • Propterea laetamini, caeli et qui habitatis in eis. Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet!”. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina