Encontrados 154 resultados para: Magis

  • Et dixerunt ad eum: “Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis?”. Mare enim magis ac magis intumescebat. (Prophetia Ionae 1, 11)

  • Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)

  • Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)

  • Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)

  • Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)

  • Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)

  • Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)

  • Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 13)

  • Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)

  • Ait autem: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamabant dicentes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina