Encontrados 16 resultados para: Magnificentia

  • “Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes. (Liber Deuteronomii 33, 26)

  • Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius. (Liber I Paralipomenon 16, 27)

  • Tua est, Domine, magnificentia et potentia, gloria, splendor atque maiestas. Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur. (Liber Esther 1, 7)

  • Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. (Liber Psalmorum 8, 2)

  • Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. (Liber Psalmorum 29, 4)

  • Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo. (Liber Psalmorum 45, 4)

  • Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. (Liber Psalmorum 68, 35)

  • Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius. (Liber Psalmorum 96, 6)

  • HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 111, 3)

  • laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, (Liber Psalmorum 148, 13)

  • In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius. (Liber Sapientiae 18, 24)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina