Encontrados 50 resultados para: Malitia

  • Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis”. (Liber I Samuelis 12, 25)

  • haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)

  • Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. (Liber I Samuelis 25, 28)

  • Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur. (Liber Psalmorum 34, 22)

  • Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? (Liber Psalmorum 52, 3)

  • et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos, (Liber Psalmorum 94, 23)

  • terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. (Liber Psalmorum 107, 34)

  • Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. (Liber Psalmorum 119, 150)

  • Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. (Liber Psalmorum 140, 9)

  • Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina