Encontrados 50 resultados para: Melior

  • Quibus ille respondit: “Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer? (Liber Iudicum 8, 2)

  • Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum? (Liber Iudicum 11, 25)

  • et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii”. (Liber Ruth 4, 15)

  • Dixit ergo ei Elcana vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii?”. (Liber I Samuelis 1, 8)

  • Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)

  • Et ait Samuel: “Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)

  • Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”. (Liber I Regum 19, 4)

  • Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat. (Liber Esther 1, 19)

  • Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. (Liber Psalmorum 63, 4)

  • Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 84, 11)

  • Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)

  • melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius. (Liber Proverbiorum 3, 14)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina