Encontrados 140 resultados para: Moab

  • Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. (Liber Genesis 19, 37)

  • Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. (Liber Genesis 36, 35)

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)

  • unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. (Liber Numeri 21, 11)

  • quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. (Liber Numeri 21, 13)

  • de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum. (Liber Numeri 21, 20)

  • Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)

  • Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)

  • valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel, (Liber Numeri 22, 3)

  • dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina