Encontrados 154 resultados para: Multi

  • Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)

  • Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 12)

  • Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)

  • Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)

  • Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, (Liber Isaiae 52, 14)

  • Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude, quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam filii nuptae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 1)

  • Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)

  • Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis. (Liber Ieremiae 36, 32)

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)

  • Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)

  • “Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 33, 24)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina