Encontrados 23 resultados para: Munitiones

  • Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas. (Liber Psalmorum 89, 41)

  • constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae; (Liber I Maccabaeorum 1, 2)

  • Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die. (Liber I Maccabaeorum 5, 27)

  • Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)

  • et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem; (Liber I Maccabaeorum 8, 10)

  • Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. (Liber I Maccabaeorum 13, 38)

  • Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)

  • Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant. (Liber II Maccabaeorum 10, 15)

  • Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum; (Liber II Maccabaeorum 10, 16)

  • civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones magnas per gyrum. (Liber Ecclesiastes 9, 14)

  • Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. (Liber Ieremiae 32, 24)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina