Encontrados 211 resultados para: Mut

  • Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace. (Liber Genesis 26, 31)

  • Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)

  • Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)

  • tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)

  • Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)

  • Et mutuo loquebantur: “Ecce somniator venit; (Liber Genesis 37, 19)

  • Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. (Liber Genesis 38, 14)

  • Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)

  • dixit fratribus suis: “Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco!”. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: “Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus?”. (Liber Genesis 42, 28)

  • Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)

  • Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque (Liber Genesis 45, 22)

  • vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45, 23)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina