Encontrados 7 resultados para: Mutuum

  • quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. (Liber Deuteronomii 15, 6)

  • sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. (Liber Deuteronomii 15, 8)

  • Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 15, 9)

  • Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis. (Liber Proverbiorum 22, 7)

  • Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)

  • Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina