Encontrados 39 resultados para: Novit

  • dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. (Liber Numeri 24, 16)

  • Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)

  • “Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus ipse novit, et Israel simul intelleget: si rebellionis, si praevaricationis animo contra Dominum hoc altare construximus, non salvet nos, sed puniat in praesenti; (Liber Iosue 22, 22)

  • filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 13)

  • Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam, novi, ut eam illuc”. (Liber Thobis 5, 2)

  • Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)

  • Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?”. (Liber Esther 4, 14)

  • Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat? (Liber Iob 11, 11)

  • Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)

  • Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. (Liber Iob 14, 21)

  • Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • Et dicis: “Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat? (Liber Iob 22, 13)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina