Encontrados 11 resultados para: Oblivioni

  • quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)

  • Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum. (Liber Psalmorum 31, 13)

  • Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea; (Liber Psalmorum 137, 5)

  • ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • “Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit”. (Liber Isaiae 23, 16)

  • Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis. (Liber Isaiae 65, 16)

  • VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)

  • Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 37)

  • Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 33, 13)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina