Encontrados 11 resultados para: Pastorem

  • Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber I Regum 22, 17)

  • et collisi in te pastorem et gregem eius et collisi in te agricolam et iugales eius et collisi in te duces et magistratus. (Liber Ieremiae 51, 23)

  • Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem. (Prophetia Ezechielis 34, 23)

  • quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet. (Prophetia Zachariae 11, 16)

  • Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos. (Prophetia Zachariae 13, 7)

  • Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)

  • Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)

  • Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)

  • Et ait eis Iesus: “Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)

  • Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina