Encontrados 39 resultados para: Petra

  • “Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)

  • Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”. (Liber Numeri 20, 10)

  • Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: “Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. (Liber Numeri 24, 21)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)

  • Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo, (Liber Deuteronomii 32, 13)

  • Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo. (Liber Deuteronomii 32, 15)

  • Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • Non enim est petra eorum ut Petra nostra, et inimici nostri sunt iudices. (Liber Deuteronomii 32, 31)

  • Et dicet: “Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam, (Liber Deuteronomii 32, 37)

  • extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. (Liber Iudicum 6, 21)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina