Encontrados 264 resultados para: Porro

  • Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. (Liber I Samuelis 19, 1)

  • Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. (Liber I Samuelis 19, 9)

  • deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est. (Liber I Samuelis 19, 12)

  • Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)

  • Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)

  • Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. (Liber I Samuelis 23, 15)

  • Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. (Liber I Samuelis 23, 26)

  • Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. (Liber I Samuelis 24, 4)

  • Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)

  • Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. (Liber I Samuelis 25, 3)

  • Tunc David ait viris suis: “Accingatur unusquisque gladio suo!”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas. (Liber I Samuelis 25, 13)

  • Et ait adulescens, qui narrabat ei: “Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, (Liber II Samuelis 1, 6)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina