Encontrados 12 resultados para: Profunda

  • Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. (Liber Iob 12, 22)

  • Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit. (Liber Iob 28, 11)

  • Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me. (Liber Psalmorum 69, 3)

  • Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt. (Liber Psalmorum 95, 4)

  • Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)

  • Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)

  • Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. (Liber Proverbiorum 22, 14)

  • Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena, (Liber Proverbiorum 23, 27)

  • Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)

  • ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat, (Prophetia Danielis 2, 22)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina