Encontrados 36 resultados para: Refugium

  • Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 142, 6)

  • Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. (Liber Psalmorum 144, 2)

  • tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)

  • Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. (Liber Isaiae 32, 2)

  • iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis. (Liber Ieremiae 17, 17)

  • Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. (Prophetia Ioel 4, 16)

  • Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se (Prophetia Nahum 1, 7)

  • Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico. (Prophetia Nahum 3, 11)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina