Encontrados 31 resultados para: Scimus

  • dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos: “Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini”. (Liber Iosue 22, 31)

  • Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)

  • Qui venientes dicunt ei: “Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?”. (Evangelium secundum Marcum 12, 14)

  • Et interrogaverunt illum dicentes: “Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. (Evangelium secundum Lucam 20, 21)

  • hic venit ad eum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)

  • Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)

  • Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)

  • et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)

  • Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)

  • Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)

  • Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)

  • Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina