Encontrados 341 resultados para: Septem

  • Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent. (Apocalypsis Ioannis 8, 6)

  • et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. (Apocalypsis Ioannis 10, 3)

  • Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere”. (Apocalypsis Ioannis 10, 4)

  • Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli. (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem, et super capita sua septem diademata; (Apocalypsis Ioannis 12, 3)

  • Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. (Apocalypsis Ioannis 15, 1)

  • et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. (Apocalypsis Ioannis 15, 6)

  • Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 7)

  • Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)

  • Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram”. (Apocalypsis Ioannis 16, 1)

  • Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina