Encontrados 179 resultados para: Sion

  • Et properabunt gentes multae et dicent: “Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum. (Prophetia Michaeae 4, 7)

  • Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 8)

  • Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. (Prophetia Michaeae 4, 10)

  • Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster”. (Prophetia Michaeae 4, 11)

  • Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae. (Prophetia Michaeae 4, 13)

  • Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! (Prophetia Sophoniae 3, 14)

  • In die illa dicetur Ierusalem: “Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae! (Prophetia Sophoniae 3, 16)

  • Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, (Prophetia Zachariae 1, 14)

  • Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 1, 17)

  • Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis! (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 14)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina