Encontrados 51 resultados para: Stabit

  • Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio. (Prophetia Danielis 11, 20)

  • Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. (Prophetia Osee 13, 13)

  • tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, (Prophetia Amos 2, 15)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)

  • Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 5)

  • Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, (Prophetia Michaeae 5, 3)

  • Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)

  • Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 26)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina