Encontrados 17 resultados para: Tollet

  • qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 9)

  • omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare. (Liber Leviticus 4, 19)

  • tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. (Liber Leviticus 6, 8)

  • tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus, (Liber Leviticus 14, 12)

  • tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; (Liber Leviticus 14, 51)

  • Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii. (Liber Leviticus 16, 14)

  • tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare; (Liber Numeri 5, 25)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; (Liber I Samuelis 8, 11)

  • Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. (Liber I Samuelis 8, 14)

  • accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo?”. Et ait: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 5)

  • Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina