Encontrados 20 resultados para: Vestigia

  • Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)

  • et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent”. (Liber Iosue 3, 13)

  • Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum eius”. (Liber Iosue 22, 29)

  • et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum requievit”. (Liber Ruth 2, 7)

  • Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)

  • Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. (Liber Iob 13, 27)

  • Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. (Liber Iob 23, 11)

  • Retine gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. (Liber Psalmorum 17, 5)

  • Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. (Liber Psalmorum 18, 37)

  • Coronasti annum benignitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem. (Liber Psalmorum 65, 12)

  • In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur. (Liber Psalmorum 77, 20)

  • quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui. (Liber Psalmorum 89, 52)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina