Encontrados 16 resultados para: absconderunt

  • Peccavit Israel et praevaricatus est pactum meum, quod mandaveram eis; tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua. (Liber Iosue 7, 11)

  • Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis. (Liber I Samuelis 13, 6)

  • Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. (Liber II Regum 7, 8)

  • Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. (Liber II Regum 11, 2)

  • Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum. (Liber I Paralipomenon 21, 20)

  • TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)

  • Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea. (Liber Psalmorum 31, 5)

  • Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. (Liber Psalmorum 35, 7)

  • Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. (Liber Psalmorum 140, 6)

  • Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. (Liber Psalmorum 142, 4)

  • Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; (Liber I Maccabaeorum 9, 38)

  • Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina