Encontrados 29 resultados para: advena

  • At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. (Liber Genesis 21, 23)

  • “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. (Liber Genesis 23, 4)

  • Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “Advena sum in terra aliena”. (Liber Exodus 2, 22)

  • advena et mercennarius non edent ex eo. (Liber Exodus 12, 45)

  • et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “Advena fui in terra aliena”, (Liber Exodus 18, 3)

  • septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)

  • Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)

  • Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; (Liber Leviticus 19, 33)

  • Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)

  • Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi; (Liber Deuteronomii 16, 11)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina