Encontrados 45 resultados para: alienis

  • quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito. (Liber Deuteronomii 7, 4)

  • Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos, (Liber Deuteronomii 11, 16)

  • Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui, (Liber Deuteronomii 13, 7)

  • “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis, (Liber Deuteronomii 13, 14)

  • ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi, (Liber Deuteronomii 17, 3)

  • Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi; (Liber Deuteronomii 28, 36)

  • Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)

  • et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; (Liber Deuteronomii 29, 25)

  • Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. (Liber Deuteronomii 32, 16)

  • Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis”. (Liber Iosue 23, 16)

  • et ad totum populum sic locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. (Liber Iosue 24, 2)

  • Responditque populus et ait: “Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. (Liber Iosue 24, 16)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina