Encontrados 309 resultados para: anima

  • Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)

  • Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)

  • Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 18, 29)

  • Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)

  • Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)

  • Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis; (Liber Leviticus 23, 29)

  • Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima. (Liber Leviticus 24, 18)

  • Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea. (Liber Leviticus 26, 11)

  • si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, (Liber Leviticus 26, 15)

  • Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, (Liber Leviticus 26, 30)

  • “Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. (Liber Numeri 9, 13)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina