Encontrados 125 resultados para: arcam

  • Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum (Liber Exodus 26, 34)

  • Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. (Liber Exodus 30, 6)

  • Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti (Liber Exodus 30, 26)

  • tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi (Liber Exodus 31, 7)

  • arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur; (Liber Exodus 35, 12)

  • arcam testimonii, vectes, propitiatorium, (Liber Exodus 39, 35)

  • et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; (Liber Exodus 40, 3)

  • Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 21)

  • Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. (Liber Numeri 3, 31)

  • Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii; (Liber Numeri 4, 5)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina