Encontrados 13 resultados para: armiger

  • Dixitque ei armiger suus: “Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris”. (Liber I Samuelis 14, 7)

  • Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)

  • Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri. (Liber I Samuelis 14, 14)

  • Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. (Liber I Samuelis 17, 7)

  • Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Dixitque Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. (Liber I Samuelis 31, 4)

  • Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. (Liber I Samuelis 31, 5)

  • Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter. (Liber I Samuelis 31, 6)

  • Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, (Liber II Samuelis 23, 37)

  • et dixit Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina