Encontrados 18 resultados para: ascendentes

  • Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28, 12)

  • Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)

  • Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)

  • Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob (Liber Genesis 45, 25)

  • Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; (Liber Iudicum 12, 14)

  • Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)

  • Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini. (Liber I Samuelis 10, 3)

  • Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. (Liber I Samuelis 13, 5)

  • dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessus viris plus quam duobus. (Liber Iudith 4, 7)

  • Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt. (Liber Iob 6, 18)

  • Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. (Liber Psalmorum 106, 7)

  • sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; (Liber II Maccabaeorum 10, 36)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina