Encontrados 6 resultados para: auferentur

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus. (Liber II Regum 20, 17)

  • Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. (Liber Iob 24, 24)

  • impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)

  • Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. (Liber Isaiae 33, 20)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)

  • Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. (Prophetia Osee 4, 3)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina